- LEON
- I.LEONEuboeae ins. prom. Ptol. Cabo Mantello Sophiano. Item aliud Cretae in ora Australi, Capo Leon. Est et Phoeniciae fluv. Damor: Item Siciliae, haud procul a Syracusis, locus, sive vicus fuit. Thucyd. l. 8. p. 587. Λεών. Liv. l. 24. c. 29. et 39. Leontia ubi tamen Leontem legit Cluv.II.LEONfil. Eurycratidae, pater Anaxandridae, Rex Lacedaemoniorum, ab Eurysthene XIV. Herod. l. 7. c. 204.III.LEONnomen Fam. Principalis in Gallia, ex stirpe Rohanaea. Alano enim VII. genitus Ioh. II. gener Phil. Eburovicensis, Regis Navarreni, Exstinctus A. C. 1395. duarum linearum Pater fuit. Nam ex Alano VIII. primogenito, reliqui Vicecomites de Rohan Com. de Porhoet et Principes de Leon descendêrunt: donec Sec. Praet. deficerent. Ex Car. vero minori, omnes reliqui descendunt, ita quidem, ut observetur, Lud. Car. fil. genuisse Lud. cogn. Magnum (a quo Domini, vel, uti nunc vocant, Principes de Guimene. Duces de Montbazon et Comites Rupifortii (de Rochefort) qui nunc quoque florent, derivantur) et Petrum Dn. de Gie, Marescallum Franciae, Patrem Car. Dn. de Gie et du Verger, cuius posteritas in neptibus defecit, ac Petri Dn. de Frontenay, mariti Annae, quae haeres primarii rami Rohanaei fuerat: Unde in huius posteris iterum Vicecomitum de Rohan, Princ. de Leon et Dn. de Soubize, titulus continuatus est, ac demum Ducalis corona accessit. Ultimus masculus ex ea vitam clausit Henr. Dux A. C. 1638. successione, filiae eius Margarethae nuptiis, in fam. Chabotiam translatâ. Vide supra. Progenitores vero Henr. Duc. de Rohan Princ. de Leon praefati, sic habent. Car. de Rohan Dn. de Guimene, Extintus A. C. 1435. Pater fuit, ex Catharina (filia Bertrandi du Guesclin Dn. de Touff,) Lud. I. de Rohan Dn. de Guimene et Gie, qui Obiit, A. C. 1462. Hoc et Mariâ Montalbanensi (filiâ Ioh. Dn. de Montaulban Maresc. Britanniae Duc.) genitus Petrus de Rohan, Dux de Nem. Dn. de Gie Maresc. Franciae, Franciscam sibi iunxit de Penhoves, (filiam Gulielmi Du. de Penhovet, Vicecom, de Fronsac) atque ex ea genuit Petrum de Rohan Dn. de Frontenay, cui Anna haeres Vicecom. de Rohan, (filia Ioh. III. ex Maria Britannica, neptis Alani X. ex Maria Lotharingica, Proneptis Alani IX. ex Margaretha, an Maria Ioh. Ducis Britanniae filia) genuit Renatum I. Vicecom. de Rohan; qui Defunctus A. C. 1552. ex Isabella Albretana (filia Ioh. Albretani Navarrae Regis et Catharinae Foxiae Navarrae Reginae) reliquit Henr. Vicecom. de Rohan (cui Francisca de Tournemine nupta) Renatum II. Vicecom. de Rohan (maritum Catharinae filiae Ioh. de Parthenay, Dn. de Soubyze patrem Henr. praedicti, Morutum A. C. 1586.) Ioh. Dn. de Frontenay, (cui uxor obtigit Diana de Barbanson) et Franciscam (desponsatam Iacobo de sabaudia Duci Nemorosio.) Phil. Iac. Spener. Theatr. Parte I. p. 82. Vide quoque infra ubi de Fam. Rohanae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.